ibiscus1Lupus et agnus
Ad rivum eundem lupus et agnus venerant, siti compulsi. Superior stabat lupus, longeque inferior agnus. Tunc fauce improba latro incitatus iurgii causam intulit: “Cur, inquit, turbulentam fecisti mihiaquam bibenti?”.
Laniger contra timens: “Qui possum, quaeso, facere quod quereris, lupe? A te decurrit ad meos haustus liquor”.
Repulsus ille veritatis viribus: “Ante hos sex menses male, ait, dixisti mihi.”
Respondit agnus: “Equidem natus non eram.”
“Pater hercle tuus ibi, ille inquit, male dixit mihi.”
Atque ita correptum lacerat iniusta nece.
Haec propter illos scripta est homines fabula qui fictis causis innocentes opprimunt.

 

  • In evidenza

    Telefono: 0784 53125 Fax: 0784 529085 PEO: nuic821006@istruzione.it PEC: nuic821006@pec.istruzione.it Codice fiscale: 80007540919
  • Per gli alunni

    Per la classe Prima Tre episodi di Paperella pubblicati dalla Giunti: Paperella si è persa Paperella dove sei? Festa in fattoria